Horologium deuotionis circa vitam Christi Orationes siue collecte illius preclarissime virginis beate Brigide. quas dicebat ante ymaginem Jhesu crucifixi...
hEc sunt quindecim collecte. siue orationes illius preclarissime virginis beate Brigide. quas ante ymaginem domini nostri ihesu cristi crucifixi in dies deuotissime dicebat. tandem ab oedem crucifixo per gratiam dignam responsionem habere meruit: Et ipsa imago ipsius crucifixi que in ecclesia sancti pauli exstat ipsam sanctam brigidam allocuta fuit prout legeti inferius patebit: Et tu lector lege deuote quia stupenda leges:

Equit responsio quam habuit sancta Brigida ab imagine crucifixi: dum oraret in ecclesia. s. pauli et est hec:
Quicumque per circulum vnius anni istas orationes deuote dixerit de eius progenie xv. anime de purgatorio liberabuntur:
et xv. peccatores de eius progenie conquertuntur:
et xv. iusti de eius progenie in bono statu confirmabunt.
et ipse propter hoc consequetur primo gradum perfectionis et agnicionem ac amaram contricionem suorum peccatorum
Dixit quoquem ymago huius crucifixi. Si quis has orationes deuote compleuerit dabo ei sanctissimum corpus meum xv. dies ante obitum eius et propter hoc licerabit' ab eterna esurie
et preciosissimo sanguine meo potabo cum ne sitiat ineternum.
signum quamque victorissime mee crucis ponam ante eum in subsidium contra omnes insidias inimi corum eius.
Jtem ante obitum eius veniam cum dilecta genitrice mea et animam eius benigne accipiam et ducam eam ad gaudia eterna
et cum eam illuc perduxero singulatem haustum de fonte deitatis mee propinabo. ei quod alijs non faciam qui has orationes non complequerint.
Sciendum est etiam si aliquis xxx: annis in peccatis mortalibus fuisset et istas orationes deuoe dicere voluerit propter hoc deus omnia peccata sibi indulgere vult.
insuper proteget eum a mala temptacione
et quinque sensus eius custodiet
et a subitanea morte liberabit cum.
et animam eius eripiet ab eterna pena.
Jtem dominus diluet omnia peccata eius que commisit ab infantia vsque ad huiusmodi tempus.
ipse per gratiam dei melius erit que fuerat ante.
Et quicquid a domino vel a beata virgine postulauerit impetravit':
Jtem dominus eum percifere faciet in bona vita
ac in bono statu confirmabit et seruabit eum.
Etisque in omnibus diebus vite sue vixerit (?)m propriam voluntatem ipsius: Et si eras mori deberet vita eius prolongabitur.
Jtem quotiens quis has orationes deuote dixerit: habetit dies indulgentiarum
Jtem quotiens quis has orationes deuote dixerit: habebit dies indulgentiarum et insuper sit certus iungi supremo choro angelorum:
et suqius aliqu� docuerit istas orationes eius gaudium et meritum nunquam decrescet. sed in perpetuum stabit.

hee orationes vbicumque locorum fuernit vel dicantur deus cum gratia sua presens est proteget eum sicut sanctum paulum naufragantem de profundo pelagi amen

Oratio prima

Domine Jhesu criste eterna dulcedo te amantium iubilus excedens omne gaudium et omne desiderium salus et amator penitentium peccatorum qui delicias tuas attestatus es esse cum filijs hominum propter hominem homo factus in fine temporum. Memento omnis premeditationis et intimi meroris quem ab inicio concepcionis tue in humana natura sustinuisti: maxime instante saluberrime passionis tue tempore in diuino corde ab eterno preodinato. memento tristicie et amaritudinis quam in anima tua teipso attestante habuisti quando dixisti. Tristis est anima mea vsque ad mortem et quando in vltima cena discipulis tuis corpus et sanguinem tuum tradidisti. pedes eorum lavasti: et dulciter eos consolando imminentem passionem tuam predixisti. Memento tremoris angustie et doloris que in tuo corpore delicato ante pasionem crucis tue pertulisti quando post trinam orationem saguineum sudorem emisisti. a discipulo proprio tradebaris. ab electa gente capiebaris: a falsis testibus accusabaris. a tribus iudicibus iniuste iudicabaris. in electa ciuitate in pascali tempore: in florida corporis tui iuuentute innocenter damnabaris. tradebaris conspuebaris. veste propria exuebaris. vestibus alienis induebaris. collaphizabaris. oculis et facie velebaris. alapis cedebaris. ad columnam ligabaris: flagellabaris. spinis coronabaris: O dulcissime ihesu da mihi queso ob memoriam harum penarum et passionum veram ante mortem meam contritionem: puram confessionem dignam satisfactionem et omnium peccatorum meorum remissionem Amen
Ave dulcissime ihesu criste miserere mihi peccatori. Et dic vnum pater noster et aue maria: et sic dicatur in fine cuiuslibet orationis

Oratio secunda

Jhesu vera libertas angelorum et paradisus deliciarum. Memonto terrorum et horrorum quos sustinebas quando omnes inimici tui quasi leones ferocissimi te circumsteterunt. et collaphisationibus conspuitionibus. vngulationibus ceterisque inauditis supplicijs te molestauerunt et per omnia contumeliosa verba dura verbera durissimaque tormenta quibus te omnes inimici tui afflixerunt: Deprecor te vt liberas me ab omnibus inimicis meis visibilibus et inuisibilibus et dones mihi sub vmbra alarum tuarum protectionem salutis eterne inuenire: Amen.
Aue ihesu Pater noster. Aue maria

Oratio tertia:

Jhesu mundi fabricator et creator quem nulla dimensio vero termino metitur qui terram palmo concludis: Recordare amarissimi doloris quem sustinebas dum sanctissimas manus tuas expandisti et ad crucem obtusis clauis primo affixerunt et ad perforandum delicatissimos pedes tuos: cum non esses conueniens voluntati eorum dolorem super dolorem addiderunt vulneribus tuis et ita crudeliter distraxerunt. et extenderunt in longum et i latum crucis tue. vt dissoluentur omnes compagines membrorum tuorum. precor te per huius sanctissimi et amarissimi in cruce doloris memoriam des mihi timorem et amorem tuum Amen.
Aue ihesu. pater noster Aue maria.

Orato iiij.

Jhesu celestis medice recordare languoris et doloris atque liuoris tui quos in alto crucis patibulo leuatus passus es: in omnibus dilaceratis membris tuis. quorum nullum in recto statu suo remanserit ita vt nullus dolor tuo dolori similis inueniretur quia a planta pedis vsque ad verticem capitis non fuit in te sanitas: et tunc dolor omnium immemor patrem pro inimicis pie exorasti dicens. Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. per hanc caritatem et misericordiam, et ob memoriam doloris concede vt hec memoria amarissime passionis tue sit omnium peccatorum meorum plena remissio. Amen.
Aue dulcissime ihesu. Pater noster: aue maria

Oratio v

Jhesu speculum claritatis eterne memento illius merroris quem habuisti quando in speculo serenissime maiestatis tue conspexisti. predestinacionem electorum tuorum per merita passionis tue saluandorum et reprobationem malorum in multitudine damnandorum. et per abissum miserationis tue qua perditis et desperatis peccatoribus tunc condoluisti. et precipue quam latroni in cruce exhibuisti dicens. hodie mecum eris in paradiso. Rogo te pie ihesu vt facias mecum misericordiam tuam in hora mortis mee amen.
Ave ihesu. pater. aue maria.

Oratio vj.

Jhesu rex amabilis. totusque desiderabilis, memento meroris quem habuisti quando nudus et miserabilis in cruce pependisti et amici ac noti tui advertus te steterunt. et nullum consolantem mueniebas nisi solam dilectam genitricem in angone. fidelissime astantem quam discipulo tuo commendasti dicens. mulier ecce filius tuus et ad discipulum tuum ecce mater tua: Rogo te pie Jhesu per gladium doloris qui tunc eius animam pertransuit vt compatiaris mihi in omnibus tribulacionibus et afflictionibus meis corporalibus et spiritualibus da mihi consolationem in omni tempore tribulacionis mee. Amen.
Aue ihesu. Pater noster. aue maria

Oratio vij:

Jhesu fons inexhauste pietatis: qui ex intimo dilectionis affectu in cruce dixisti Scitio scilicet salutem humani generis accende quesumus nostrum desiderium ad omne opus perfectum et sitim carnalis concupiscentie et estum mundanarum delectationum in nobis penitus refrigera et extingue Amen.
Aue ihesu. Pater noster aue maria.

Oratio viij.

Jhesu dulcedo cordium ingensque suauitas mentium per amaritudinem acceti. et fellis quam pro nobis sustinuisti in cruce et degustasti concede nobis corpus. et sanguinem tuum omni tempore et precipue in hora mortis nostre digne percipere ad remedium et consolationem animarum nostarum Amen
Aue ihesu. pater noster. Aue maria.

Oratio nona.

Jhesu regalis virtus iubilusque mentalis. Memento angustie quam passus es. quando per mortis amaritudinem et iudeorum insultacionem cum magna voce te a deo patre derelictum clamasti dicens. Hely hely lamazabathani. quod est deus meus deus meus. vt quid me dereliquisti. per hanc angustiam peto te vt in angustijs mortis mee non derelinquas me domine deus meus amen.
Aue ihesu. pater. aue maria.

Oratio x:

Ihesu alpha et omega vnio et virtus in omni medio recordare quod a summo capitis vsque ad plantam pedis pro nobis in aquam passionis dimersisti propter latitudinem. et magnitudinem vulnerum tuorum doce me per veram caritatem. custodire latum mandatum tuum nimis Amen.
Aue ihesu pater noster aue maria:

Oratio xj.

Jhesu abissus profundissime misericordie rogo propter profunditatem vulnerum tuorum que transierunt carnem tuam et medullam ossium et intima viscerum tuorum vt me submersum in peccatis emergas et ab condas in foraminibus vulnerum tuorum a facie ire tue donec pertranseat furor tuus amen.
Aue ihesu. Pater noster aue maria

Oratio xij

Jhesu veritatis speculum vnitatis signum et caritatis vinculum. Memento innumerabilium vulnerum tuorum multitudinem quibus a summo capite vsque ad yma pedum vulneratus fuisti et ab impijs iudeis laceratus et sanctissimo sanguine tuo rubricatus quam magnitudinem dolorum in virginea carne tua pertulisti pro nobis pie ihesu quid vltra debuisti facere et non fecisti: scribe queso omn a vulnera tua in corde meo preciosissimo sanguine tuo vt in illis legam dolorem et amorem tuum. vt corum memoria semper secretum cordis meis remaneat vt dolor passionis tue in me quotidie renouetur et amor augeatur vsque dum perueniam ad te desideratum thesaurum omnium bonorum et gaudiorum repletum quod mihi donare digneris criste dulcissime in vita me Amen.
aue ihesu. pater noster: aue maria

Oratio xiij

Jhesu leo fortissime rex immortalis. et invictissime Memento doloris et meroris quem passus es cum omne vires corporis et cordis tui penitus defecerunt et inclinato capite dixisti c sumatum est per hanc angustiam et dolorem tuum miserere mei in vltima condumatione vite exitus mei cum anima mea anxiata fuerit et spiritus meus conturbabitur Amen.
Aue ihesu. Pater noster aue maria.

Oratio xiiij.

Jesu vnigenite altissimi patris splendor et figura sibstancie eius: Memento subnixe commendationis qua spiritum tuum commendasti dicens. Pater in manus tuas commendo spiritum meum. et lacerato corpore ruptoque corde cum valido clamore patefactis visceribus misericordie tue pro nobis redimendis expirasti
Per hanc preciosissimam mortem tuam deprecor te rex sanctorum conforta me ad resistendum dyabolo carni et sanguini. et mundo mortuus tibi soli viuam: et in nouissima hora exitus mei suspice reuertentem ad te spiritum meum exulem et peregrinum Amen
Aue Ihesu. Pater noster. Aue maria

Oratio xv

Jesu vitis vera et fecunda memento superfluentis et abundantis effusionis sanguinis tui quem tu de corpore tuo sicut de botro expresso: copiose effudisti quando in cruce torcular solus calcasti: et per lanceam militarem perfosse latere nobis sanguinem et aquam propinasti ita vt minima gutta in te non remansit. tunc demum quasi fasculus mirre in altum suspensus fuisti: et delicata caro tua euanuit. liquor viscerum tuorum exaruit et medulla ossium tuorum emarcuit per hanc amarissimam passionen tuan et preciosissimi sanguinis tui effusionem. precor te dulcissime ihesu. vulnera cor meum vt penitencie et amoris lacrime sint mihi panes die ac nocte et conuerte me totaliter ad te vt cor meum fiat tibi perpetuo habitaculum. et conuersatio mea tibi placita et accepta sit: ac finis vite mee laudabilis vt post huius vite mee terminum te laudare merear cum omnibus sanctis tuis ineternum Amen
Aue ihesu. Pater noster. Aue maria.

Finitur orationes

... Auguste in Anthonij Sorg officina impressum Anno domini Mcccc:lxxxix.  

Do spisu tresci / Zum Inhaltsverzeichnis / To the table of contents

 

 
You can email me on
[email protected]